Feeds:
Articoli
Commenti

Archive for the ‘Sermo Latinus’ Category

Calabri te genuēre, Bruttii te recepēre,

Tyllesium nunc tenet; felicitas filiarum

coniugisque et socrus amor afficiunt te

laetitia; plurium amicorum et propinquorum

benevolentia semper dies tuos comitatur,

nobis dilecte Vincenti Rainò.

 

Hīc hodie congregati omnes nos annum festum

septuagesimum tuae peragamus vitae

et plures hiemes futuras tibi optemus,

dum sol in Faëti montis vertice semper

ridens mane tibi in limpido caelo orietur,

nobis laete Vincenti Rainò!

 

 

Francus Pedatella Cleti die V ante Kalendas Ianuarias Anno Domini MMXV fecit, Amantheae dedit.

Annunci

Read Full Post »

Qui di seguito il “Commiato” che ho voluto lasciare alla mia ultima scuola, il Liceo Scientifico di Amantea, per ringraziamento della bella esperienza che mi ha consentito di vivere negli ultimi anni della mia missione didattica, vissuta con la passione di chi ha dedicato la propria capacità creativa e l’impegno quotidiano ad accompagnare, con l’amore dell’educatore, la crescita di generazioni di giovani studenti, contribuendo alla formazione degli uomini del domani, forgiandoli pronti al lavoro ed al sacrificio per il progresso proprio e degli altri.
I primi righi sono stati scritti sotto l’effetto del risentimento profondo che ho provato appena ho ricevuto a fine febbraio 2009 la comunicazione inaspettata che dovevo preparare la ducumentazione per andare in pensione.
Mi sono sentito buttato fuori, un anno prima dei miei quaranta anni di servizio, senza tanti ringraziamenti. Per di più non potevo neppure chiedere la proroga di due anni, perché non avevo ancora l’età prevista dalla legge.
Poi la rabbia a poco a poco si è sciolta in una rievocazione affettuosa di momenti, situazioni, alunni e colleghi e nel gradito ricordo dei miei amati professori, che hanno contribuito alla mia formazione, infine dei miei genitori, che hanno dato tutto per me.

°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°° °°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°° °°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°°
Me exactum ereptumque inopinantem ex hoc nostro nobilissimo ac praecellentissimo Lyceo Amantheano, plurimorum alumnorum gymnasio, quibus doctor humanis litteris et vivendi magister industrie ac diligenter fui, me fere vi expulsum ab obscuro inscienti et haud nobili non aequae perniciosaeque legis auctore regant caelestes Musae, Mnemosynes et Iovis Olympii nimborum collectoris filiae, ad limina vitae et atras Parcas, funestas, tὰς θανατηφόρους Moίρας, vitantem ad sidera modeste tollant, ut malas Orci tenebras fugiam et sordidum fluminis atri portitorem, Charontem.
Vivus viridisque in discipulorum meorum memoria per aetherias regiones ibo et his aulis, iniquitate temporum, vox mea ad mores emendandos et animos fortiter formandos personabit.
Res sordidae interdum altas volucres percutiunt, sed alae invulneratae semper aeriae volitant quia homines in mentem revocant.
Vos mansuri, dilectissimi collegae, auctores estōte ut saecula futura admodum iuvenum discipulorum moribus doctrina disciplina crescant et ipsi vitam studiis humanitatis experiendo se noscant: πάντες γνόντων ἑαυτούς.
Cum litteris et per litteras adulescentes nostri cognitionem ac rationem de rebus naturae consequentur; nam ipsa cognitio scientifica nihil est sine bona institutione litteraria quia scientiae opus est cogitatione ac sermone perfecto et perspicuo, et haec ex institutione litteraria oriuntur.
Galilaeus, qui inventor et cogitator viae propriae scientiae certae fuit et idem scientiae novae pater est, doctus nonne litteris quoque fuit? Praeterea magis proprie nonne dicuntur vocibus Graecis et Latinis elementa rerum et notiones naturae, velut “cronòtopo” (Graece χρόνος et τόπος ) ut congruentiae temporis spatiique nomen detur?
In litteris humanis igitur initium ipsum scientiae est et scientia ipsa ex homine originem ducit et ad hominem tendit: ἡ περὶ τῆς φύσεως ἐπιστήμη γίγνεται ἐκ τοῦ ἀνθρώπου καὶ εἰς τòν ἄνθρωπον τείνει. Itaque optima cognitio scientifica est coniunctio bonae institutionis litterariae et investigationis naturae. Hoc fundamentum ipsum huius Lycei nostri est.
His rebus positis, omnis progressus humanae civitatis est: homo progreditur καì ὁ κόσμος κοσμεῖται.
Vos omnes diligo, ὑμᾶς πάντας φιλέω.
Mihi praecipue carae estis vos, Vincenza Launi, Anna Maria Maiorca, Filomena Mileti, Filomena Palermo, Annarita Sganga, alumnae meae, animae meae, quas, iam vero satis peritas, studiose arte docendi curavi, cum ipsae mihi mente animoque proximae essetis.
Aeque cara es tu, Antonella Milito, quam eādem arte perscrutatus probavi.
Modestia vestra lucem luci addit et efficit ut vos, iam splendidae, in summo institutionis ac doctrinae huius regionis nostrae sicut sidera clareatis.
Memoriae committere volo benevolentissime magistram Luigia Fienga, quae optima civitatis Latinae et Graecae servatrix et vivificatrix est.
Tu, Salvatore Sciandra, sacerdos laurum odoriferam Thaliae tuae canendo semper ale diutino amore et illa tibi divina subrideat et despiciens per aerem ambrosiae odores e comis coronis cinctis manantes spargat: lucus magnus germinabit et nymphae fortasse eōdem laetae lusum saltantes venient.
Me scire omnes vos hīc mansuros iuvat.
In labore vestro fructus crastinos esse mementōte.
“Maxima debetur pueris reverentia” itemque maxima auctoritas et magnifica laus humanitate et scientia vestra ab iisdem et parentibus et civibus tribuendae sunt vobis.
Servanda vestra libertas cogitandi et docendi est semper, maxime in periculis libertatis subvertendae. Cogitare est esse liberum et in vobis maxima facultas cogitandi est. Igitur in vobis libertas residet, propter hoc ad utendum libertate pueri instituendi sunt.
Nobilitas vestra “sola est atque unica virtus”.
Haec civitas cum gentibus finitimis per vos augeri potest si radices suas ab imis resumit. Vestrum est hoc facere.
Me autem exspectet requies plena oblectationis.
Mihi dī quiete senescere, non insanire stulte dent.
Fata, id est ἡ Τύχη, me canum, sed impigrum, proli nepotum carae carmina dilecta operaque grata “patulae sub tegmine fagi” legentem et novam musam avenā avitā meditantem iciant.
Tibi, qui huic Lyceo egregie praees et me huc venire voluisti, Francesco Besaldo dirigenti scholastico, maximas gratias ago; eodem modo ad adiutores tuos animum intendo, primum omnium Ilio De Luca, operosissimum quotidie, interdum ad multam noctem, postea Antonio Perricone qui mihi proximus fuit.
Dilectissimo Antonio Signorelli ex animo dico: nos unā opus incepimus, unā relinquimus.
Dilectae moderatrici Luigina Falsetti, quae administrationem ac nummariam rem diligenter curat ac operam dedit ut ad hoc venirem Lyceum, salutem plurimam dico; eodem modo illī, Franco Bruno, qui antea huic officio praefuerat, salutem suaviter dico.
Omnes officiis scriptionis praepositos et adiuvantes in aliis operibus, qui cotidiano labore suo huic scholae operam magni pretii dant, benignius saluto.
Animum benevolentissimum intendo ad collegas dulcissimos qui festive plaudentes in hoc Lyceum me receperunt et paucos iam annos in otia recesserunt vel aliō se contulerunt. Ex his habeo in animo Renato De Bartolo, qui mihi venienti tutor fuit, et Raffaele Frangione, quocum iter feci in discipulis instituendis opera scriptionis creantis; praeterea Edoardo Curcio, Osvaldo Graziano, Alfonso Lorelli et Oreste Signorelli qui cogitatione et mente mihi de publicis rebus familiariter semper assensi sunt; Santina Diecisole et Amina De Munno, quae humanitate suavi docebant et tantum gratiae et gaudii pro adventu meo ostenderunt: haec senectutem serenam nunc agit, illa universa maerente civitate tacito morbo consumpta abest;Vito Borzì, qui mecum uno amore erga veteres scriptores Graecos et Latinos captus est; Roberto Musì, qui inter omnes aequales rerum gestarum narrationis studiosissimus est; Pietro Pucci Ajellensem, municipem meum, a quo puer, vestigia scriptorum Latinorum secutus, elementa ipsorum sermonis didici; Gennaro Signorelli qui me libentissimo animo accepit.
Inter eos autem, qui adhuc operam discipulis egregiam dant, animum meum adverto ad professores Laurino Furgiuele ac Cinzia Marano egregie mathematica ac physica docentes et Felice Campora qui cantitans hominum libertatem ardenter ac candide excitat et laudibus effert, mecum de re publica regenda consentientes.
Idem Felice Campora et magistra Diana Bruni discipulos instituunt sermone eorum qui insulam incolunt ipsorum qui olim terrarum extremi fuerunt, hodie famā primi habentur, et Britanni appellati sunt.
His magistram Lidia Furgiuele addo, quae summā ope et diligentia nititur ut discipuli numeros et computationes valide discant.
Aeque suaviter professoris Antonio Morelli reminiscor, qui futuros studiose athletas corpore menteque curat.
Mihi dilectus professor Nicola Turco, discipulus meus bonae aetatis, est, qui hodie hos adulescentes nostros disciplinam descriptionis ac historiam artium effingendi docet.
Atque tu me tecum in mente tenēto, Rosanna Grisolia, cum, quamquam facta atque cogitata virorum docens, linguam ac opus patris Dantis Alagherii viis adsidue per discipulos nostros recitantes diffundis.
Quid de reliquis dicam, et recentioribus et illis quos hīc inveni? Plurimi sunt et omni tempore semperque mihi in animo benignissime vivent, quod alii me diligunt, alii existimant, alii, ut Ivana Vogliotti, instrumentis novissimis communicandi mihi subveniunt.
Quod omnes nomine appellare non possum, hoc mihi ignoscatur et oro ut benevole in cuiusque memoria retinear.
Magistrae, quarum in ore risus laetitia cordis est, mansuetudine et benignitate animi deliciae nostrae et alumnorum sunt. Inter has Antonietta Ciorlia et Anna Maria Conforti, quas antea in aliis scholis cognoveram, sunt.
Tui quoque nunc memini, Silae uberis florentis filiae, magistra Rosa Bisignano, quae cara duabus dulcissimis filiabus meis fuisti; bonum animum in discipulos tuos serva et idem adsidue in omnes senti; postremo cura ut valeas.
Ad te quoque memet mens mea portat, magistra Lidia Gagliardi, quae vehementer sollicita de discipulorum cognitione scientiae es et studio biologiae teneris.
Vos postremo, alumni, augete animo et corpore; vos virtus ad maiora semper ducat, amor alterīus corda vestra excitet.
Occasionem arripio ut gratias praecipue agam optimis auctoribus doctrinae meae litteris Latinis et Graecis et praeterea Italicis, qui sunt clarissimi Rosario Colistro et Ovidio Notti professores Grimoaldenses, Vincenzina Matta et Giulio Palange professores apud Lyceum Gymnasium Bernardino Telesio dicatum urbis nostrae Consentiae, Fabio Cupaiuolo et Anthos Ardizzoni et G.A. Privitera et Salvatore Costanza professores apud Universitatem studiorum urbis Messanae.
In extremo sermone dilectissime patris et matris meae reminiscor qui vitam ac facultatem omni operae meae laeto latenti labore dederunt; itemque suavissimae uxoris, Annae Mariae, quae mihi firmamento constanter patienti industria est.
Hoc scriptum est, cum additamentis subsequentibus tamquam ex ima vitae actae memoria facta et verba excedebant, ut pudeat usque ad ignominiam universam garrulos molestissimos huius turpis consilii auctores quantum erit vita hominum et, contra, gloriam magnam habeant omnes qui auxilio ac solacio operae meae fuerint.
Latine loqui supra volui cum minimis floribus Graecis et sollemnitate tempestatis et quia sermonem avitum novis fastigiis aequare summis viribus opto, etiam vocibus recentibus; praeterea dignum mihi non videbatur salutem extremam vobis et huic Lyceo dare nisi in sermone patrum, qui caput civitatis nostrae huius aetatis fuerunt.
Simul hic almae Romae cultus meus est.
Hoc Lyceum in hodiernum diem domus mea fuit, cras vobis cordi esto.
Non praeteriti temporis vacuus aemulator sum nec somniator, sed providus artifex praesentis, altissimis radicibus defixus, ac futuri aedificator.
Utinam sapientiores legum auctores, humanae felicitatis studiosi, fata meliora hominibus novissimis parent!
Hoc monumentum scholae meae in otia recessurus donare volui et per ipsam totī civitati dicare ad memoriam diligentiae nostrae pro salute eius.
Hominum “iura sancta sunto”! Valete!

Datum Amantheae, Anno MMIX post Christum natum a. d. III Kal. Mart.

Franco Pedatella

Read Full Post »

Qui omnes hanc terram antiqui

Tyllesii pedibus obterent

vestigia veteris potentiae

gentis animi corporisque

fortis invenient.

 

Tu, qui aëra salubrem spiras,

olim mortiferum quod palustrem,

scīto hīc antiquis temporibus

gentem mente manuque industriam

ex gleba fructus traxisse

copiosos,  felicem vitam

suam, quamquam  calamitates

fuēre naturae,

exstruxisse.

 

Igitur priscas  adversas

magno fletu res lugēto,

novas secundas benigne

admirātor!

 

A.    D. VI Idus Septembres  Anno MMV, Ajello Calabro,

die anniversario terribilis  terraemotus anni MCMV

Francus Pedatella fecit.

Read Full Post »

Elogio della terra italica

(Virgilio, Georgiche II, 173-175).
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,

magna virûm; tibi res antiquae laudis et artis

ingredior […]

 

(Traduzione di G. Carducci in “Alle fonti del Clitumno”).

Italia madre,

madre di biade e viti e leggi eterne

ed inclite arti a raddolcir la vita,

salve! a te i canti de l’antica lode

io rinnovello

 

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis

fundit humo facilem victum iustissima tellus.

(458-460)

 

(Oh, troppo fortunati, se i loro beni conoscessero, gli agricoltori!

ai quali, lontano dall’armi discordi, fornisce dal suo grembo faci-

le vitto la giustissima terra).

(Augusto Serafini, Storia della letteratura latina).

Read Full Post »

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: